List #1554
Jakob von BARTHEN do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1536-11-22
odebrano Thorn (Toruń), [1536]-11-25 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino,
Salutem plurimam et perpetuum obsequendi studium. Reverendissime in Christo Princeps, Domine ac patrone longe clementissime.
Redditae sunt mihi litterae a Tua Celsitudine, quas tum debita tum prompta reverentia recepi summaque cum voluptate legi atque relegi. Declararunt enim Tuam Celsitudinem exiguum munus, quod ad istam misi, sic clementer excepisse, ut, cum ista illud propter magnum eius auctorem magni fecerit, meam humilem personam etiam maiori benevolentia complecti dignata sit, idque adeo, ut se Tua Celsitudo pro inclita sua clementia atque humanitate eo emiserit, ut iubeat mihi de se persuadere, quae non a vulgari amico exspectare soleam. Qua re profecto mihi vix quidquam gratius aut optatius contingere potuisset. Nam tametsi mihi Tua Celsitudo antea etiam visa sit me suo clementi favore prosequi, tamen id mihi modo longe liquidius factum est per has clementissimas litteras Tuae Celsitudinis, sic ut quod prius opinabar iam sine omni dubio de Tuae Celsitudinis clementi erga me atque paterno animo certam persuasionem induerim. Habeo itaque et ago Tuae Celsitudini magnam gratiam eo nomine, quod humilem clientem tanta benevolentia complecti dignata sit, quae vulgares amores excedat. Polliceorque quod erga summum patronum et dominum meum clementissimum sic me sedulo in omnibus obsequiis pro virili comparare velim, quemadmodum fidum, impigrum atque officiosum clientem decebit. Quod igitur Tua Celsitudo mihi clementer iniungere dignata est, ut apud bibliopolam nostrum inquirerem, quid novorum librorum advectum esset, id animo promptissimo et suscepi et expedivi. Verum praeter unum atque alterum autorem nihil inveni, quod Tua Celsitudine dignum fuisset. Nam cum hoc nostrum saeculum libris edendis perquam fecundum sit, ut mundus tantum non librorum copia repleatur, tamen inter eos, prout in aliis rebus plerumque contingit, multi mali, pauci boni inveniuntur. Duo ms. Duae(!)
⌈DuoDuo ms. Duae(!)
⌉ tomi
AAWO, AB, D. 6, f. 3v
operum
Letters, the main figure of the Acts of the ApostlesLetters, the main figure of the Acts of the ApostlesAAWO, AB, D. 6, f. 4r
auctorum exemplaria et quodcumque praeterea ista voluerit. Porro inter alios libros, quos praeter hos bibliopola habuit, placuit mihi Conciliatio haec sanctorum patrum cum Sacra Scriptura, quam Tuae Celsitudini his transmitto. Etenim cum Tua Celsitudo et alios libros ab eo antea acceperit, poterit et hoc opusculum ab eo retinere aut reddere, quando illi ratione subducta pretium numeraverit. Mitto iuxta Tuae Celsitudini fasciculum quendam librorum, qui huc ex Lypsia Tuae Celsitudini allatus est, suppliciter rogans, ut Tua Celsitudo haec mea humilia officia benigno paternoque animo suscipere dignetur mihique pro summo suo erga hunc humilem clientem iure et in posterum semper demandare, si quid oblatum fuerit, in quo meis promptis obsequiiiis ms. obsequiis(!)
⌈obsequiiiisobsequiiiis ms. obsequiis(!)
⌉ Tuae Celsitudini inservire potero. His me suppliciter commendatum velim Tuae Celsitudini ad perpetuam gratiam, istam vero Deo Optimo Maximo quam diutissime atque felicissime incolumem conservandam.
Tuae Celsitudini addictissimus atque obsequentissimus cliens