List #1767
[Ioannes DANTISCUS] do [Ioannes TRESLER]Löbau (Lubawa), 1537-11-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Eximie Domine Doctor, Amice carissime. Salutem et felicitatem.
Non potui committere, cum iste meus a me abiret nuntius, quin tuis eruditis litteris, si non copia, quam multa ad aulam nostram scriptio in praesentia praeripit, saltem amico tibi animo responderem, quo et gratias tibi habeo, quod opera opeque tua cancellario meo adfueris written over t⌈tss written over t⌉. Ceterum,
BCz, 244, p. 288
quod de veteri nostra et mutua benevolentia scribis, hanc apud me adeo
sartam tectam
atque integram esse scias, quod addi possit nihil. Hancque tibi in omnibus, ubi tibi commodare et ornamento esse possim, utendam do et trado. Bene paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ vale.
Lubaviae, XV Novembris anno 1537