Superioribus diebus, dum nuntii vestri apud nos ⌊Cracoviae⌋ constituti impetrassent appellationis a vobis ad nos faciendum usque ad nostram in ⌊terras Prussiae⌋ adventum, auctoritati tamen nostrae nihil derogando suspensionem, egregius ⌊Ioannes Flaxbinder⌋, notarius noster, fidelis dilectus, in praesentia nuntiorum vestrorum coram nobis exposuit causam hereditariam sibi per honestam ⌊Catherinam de Thelgen⌋ relictam, consanguineam suam appropriatam, ad quam illa aviam, pars vero adversa patruos se esse asserunt. Unde dum coram iudicio scabinorum iudicialiter agerent, per decretum duobus patruis duae partes et aviae tertia hereditatis relictae nepotis sui est adiudicata. In quo avia se gravatam sentiens ad nos, ut consuetudinis, appellavit. Ipse vero interea ⌊notarius noster⌋, promotor written over s⌈srr written over s⌉ irrevocabilis causae eiusdem, veritus, ne a vobis scabinorum sententia confirmaretur, petiit, ut ad nos, si in iure suo, quod desuper habere praetendit, gravaretur, appellationi deffer superinscribed⌈rr superinscribed⌉retur. Ne igitur hac in re aliqua fieret iniuria unicuique, enim(?), prout tenemur, id, quod aequitas postulat, impartiri volentes, nuntiis vestris commisimus, quatenus ⌊notario nostro⌋ debita a vobis ministraretur iustitia. Quod, si secus accideret, liberam ad nos haberet querelam deferen(dam). Reversus itaque a vobis, questus est sententiam scabinorum sibi in praeiudicium esse per vos confirmatam. Unde ad querelam ⌊eidem⌋ ad nos clementer concessam, prout fecit, provocasset. Quare, ne auctoritati nostrae, quod ferre non possemus, derogaretur, vobis mandamus, habere volentes, quatenus in hac ⌊notarii nostri⌋ causa nihil attemptaretis vel attemptari permittatis, usque ad maiestatis nostrae in ⌊terra Prussiae⌋ adventum, ubi ea, quae iuris et iustitiae erunt, decernemus. Si quid vero interim per processum iuris quemlibet in eius absentia stando provocationis tempore factum est, volumus, quod restitutio ad integrum fiat sicque causa haec intacta usque ad nostrum adventum maneat. Quod idem iudicio et scabinis illisque, quorum interest, significate per praesentes, secus facere non ausuri pro gratia.