IDL 176
Jan Dantyszek do Zygmunta I
Valladolid, 25 lutego 1523
czystopis autograf
Dantyszka BN, TG 4, f.156r-163r; kopia XVIw. BJ, 6557 (AT), f.75v-84r; kopia
XVIIIw. BCz (TN), 35, p.469-502; regest XXw. B PAU-PAN, 8241=TK III.1 (1523),
p.6-14
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime
Post humillimam perpetuae meae
seruitutis commendacionem.
Superioribus diebus scripsi hinc quaternas, quarum data est quarta, sexta et
nona mensis praeteriti, et nouissimarum octaua huius. Ex quibus habunde
Maiestas Vestra Serenissima, quomodo ex
Gaudeo plurimum et Deo optimo maximo, quas
mortalis homo potest, gracias ago, qui effecit vt tandem mea seruitus, sicut ex
literis Serenissimae Maestatis Vestrae cognoui, placeret. Haec, quae cum
reuerendissimo domino Salczburgensi egi, hic non omisi, nam in primo responso
de hac re Prutenica reseruauerat sibi maiestas caesarea quandam superioritatem,
si arbitri fortassis negocium non absoluerent, vt illius maiestas superintenderet,
et auctoritate imperatoria vltimum decretum poneret. Quod ego, quantum totis
viribus potui, impugnaui, proferens caesari articulos induciarum, ex quibus
plane ostendi, quod Serenissima Maiestas Vestra in caesarem compromisit, non
tamen, vt in caesarem, sed vt in simplicem arbitrum, et quod in illius absencia
serenissimus archidux Austriae Ferdinandus et non amplius caesar in
arbitramento haberet facultatem. Posset tamen illius maiestas arbitros adhortari,
vt iis rebus quantocius finem imponerent, sed nihil posset in arbitramento
committere, cum iam arbitri a partibus plenam habeant commissionem et ad hoc
negocium componendum iuxta articulorum posicionem omnimodam auctoritatem. Iis[10]
propositis intellectis, et ne fortassis illius maiestas suspecta Maiestati
Vestrae de aliqua commissione videretur, dixit se omnia amicabili modo
facturum, quo hoc negocium fine debito terminaretur. Quemadmodum, ex responso
Maiestas Vestra Serenissima intelliget.
Ostendi eciam illius maiestati [f. 157r] articulos
locumtenentis et regiminis imperii magnifico domino marscalco datos, qui
oportune mihi a Maiestate Vestra Serenissima fuerunt missi, et exposui, quid
illi molirentur. Illius maiestas respondit, quod in iis rebus nihil eis esse
commissum. Quare arbitris adhortacio, vt conueniant et nulla de arbitramento
commissio scribetur. Quod eciam in mea replicacione satis, vt reor, cautum est.
De primo et principali negocio, in quo me Serenissima
Maiestas Vestra ad caesaream maiestatem misit, publice et in priuato maiestati
caesareae et quibusdam aliis, qui in hac aula primi sunt, ea quae in mea
instructione habentur et quae iis temporibus conuenire videbantur, quantum
scilicet oneris ab infidelibus Serenissima Maiestas Vestra iam longo tempore in
humeris suis sustinuit et semper sustinet, omnesque Turcarum et Tartarorum
vires et crudelitates, quibus Hungariae et Serenissimae Maeistatis Vestrae regna
et dominia impetuntur ac immanissime deuastantur, exposui. Ingemiscunt et
dolere videntur omnes, qui audiunt, multi eciam haec istarum parcium bella
execrantur et multa Gallis mala imprecantur, qui orbem Christianum sua
ambicione in continuis dissensionibus versant. Nihil tamen prorsus intelligo,
quod in effectu aliquae certae suppeciae nostris temporibus vnquam sint
futurae, quibus Serenissima Maiestas Vestra fidere posset. Verba dantur, sicut
ex responso, quod prius Maiestati Vestrae misi, et ex hoc ad hunc articulum
dato non solum cognoscet, verum eciam tanget. Remittitur Serenissima Maiestas
Vestra ad pontificem, ad quod ego aperte respondi et in scriptis replicaui, si
Turci et Tartari censuras et excommunicaciones timerent, merito ad pontificem
esset recurrendum, cum autem ferro res agenda sit, caesareae maiestatis esset
et ex debito officium illos non bullis, sed armis reprimere. Si Deus pro nobis
non erit, hic nihil certe spei inuenio. Optime Serenissima Maiestas Vestra
fecit, quod eciam iis literis suis mihi missis, quas maiestati caesareae
reddidi, inter alia, ea quae prius a me dicta sunt in iis rebus, attigit. Hinc
magis haec negocia Serenissimae Maiestati Vestrae cordi esse cognouerunt.
Quibus repsonsum est, vt ad primum articulum vtinam successu temporis iam
tocies factae quaerimoniae prosint, promittitur vita et omne studium, modo
Galli castigarentur, sed hoc bellum caput Hidrae mihi habere videtur.
Quae spectant confirmacionem inscripcionis
Viennae factae, in eo sunt cardine, quod maiestas caesarea serenissimo
archiduci Austriae hanc confoederacionem, vt hic vocant, committet, qui
facultatem habebit eam tractare et conficere, sic quod reciprocam inscripcionem
pro maiestate caesarea a Serenissima Maiestate Vestra accipiat. Pro meo rudi
intellectu mihi visum est non omnino futurum inutile, quod commoda quadam
inscripcione praecipue propter res Prutenas et illas duas ciuitates, quae ab
officialibus Imperii molestantur, cum caesarea maiestate Maiestas Vestra
Serenissima devinciretur, quae sunt in arbitrio et voto Serenissimae Maiestatis
Vestrae. [157v] De istis duabus ciuitatibus omnem quam potui curam et operam
impendi, vt ex istis euocacionibus et taxacionibus liberarentur, de quibus mihi
imprimis per magnum cancellarium fuit responsum, quod literae non forent in eo
casu ad imperii officiales necessariae, cum eciam alias ciuitates in Flandria
et Brabancia, quae Imperio non subsunt, sic literis suis molestent habeantque
hoc in consuetudine, nulla tamen illarum ciuitatum illis obsequitur neque
obsequi tenentur et transeunt omnes euocaciones et taxaciones silencio. Cum
autem dicerem, quod quasdam execuciones contra illas fecissent, quod eciam
lacius maiestati caesareae exposueram, decretae sunt literae, vt in responso quarti articuli continetur, de quibus
adhuc non sum contentus, vt replicacio mea ostendit. Conabor, quantum possum,
tales expedire, quae in effectu proderunt.
Cum haereditate illustrissimae dominae ducis
Barii meo iudicio res neque bene per illam incepta est, neque bene procedit.
Secundum mandatum Serenissimae Maiestatis Vestrae omnes extendi vires et
quaesiui, quos potui, modos commodiores, quibus hoc negocium ad votum
illustrissimae dominae conficeretur. Cum autem constat, vt mihi a caesare est
responsum, illam fore alieno titulo haeredem scriptam, hoc est pro liberis olim
Frederici regis Apuliae, de quibus hic est dux Calabriae, et ille hic in
potestate caesaris habetur, plus, vt autumo, detrimenti quam commodi
reportabimus, quemadmodum ex responso caesareae maiestatis clarius patebit, ad
quod eciam, quae potui, replicaui et super omnibus meis replicacionibus heri
longum sermonem cum magno cancellario habui, qui non magis in scriptis, sed verbis
in hunc effectum respondit:
Quod replicaciones meas diligenter legisset et
perpendisset, cum vero illas ad eum scripsissem, non videbatur expedire, vt
caesari legerentur, cum nunc illius maiestas ad primum meum articulum non
posset aliquid aliud respondere, quam quod in responso haberetur, fortassis
illius maiestas aegrius meam protestacionem ferret. Maiestas sua eciam posset
de multis protestari, qualiter et quibus modis grauissime prouocata hoc bellum
contra Gallos gerat, et recensuit longam omnium rerum historiam, cuius copiam
habeo, quodque eciam hoc tempore timerent, sicut ab exploratoribus acceperunt,
ne Galli cum omni eorum potencia in Hyspanias se conuerterent. Cogeretur itaque
caesar nunc suis rebus intendere, vnde ad neminem alium, quam ad pontificem pro
sedandis iis tumultibus et pro communi Christianorum principum concordia
facienda daretur recursus, ex quo iis regnis et toti Christianitati certe
suppeciae fieri possent, conclusitque, si pontifici calcar inderetur, cicius
generalem expedicionem futuram. Ad quae cum multa alia, tamen hoc praecipuum
respondi, quod ob quinquennales inducias a pontifice propositas et ad illius
postulata Maiestas Vestra cum serenissimo Hungariae rege pacem a Turcis vltro
oblatam reiecerit, et hanc calamitatem et praesencia discrimina in se et sua regna
prouocauit. Itaque [f. 158r] parum leuaminis sperare hinc posset Maiestas
Vestra, vnde tot reperit aerumnas. Contritis tandem vtrinque longis logis[11]
ad alios articulos descendimus. Quod autem cancellarius mihi dixerit,
replicaciones meas caesari non legisse, aliud a quodam, qui interfuit,
intellexi, quod non solum caesari, sed in communi consilio lectae sint, et
multa desuper hinc inde dicta, cancellarioque commissum, vt sic mecum
loqueretur, ne fortassis in discessu publicam protestacionem facerem, quae
hostes caesareae maiestatis reddere posset animosiores. Mihi visum est, quod
satis in hac protestacione fecerim, cum iam sciant, si quid deterius, quod Deus
auertat, accideret, Maiestatem Vestram Serenissimam omni culpa carere et id
fecisse, quod potuit et debuit.
Quae spectant negocium Prutenum, effeci tandem,
quod scriberentur, non vt volebant commissiones, sed literae adhortatoriae ad
omnes arbitros, quos in illis maiestas caesarea hortatur, vt controuersiam
hanc, iuxta continenciam et tenorem articulorum super induciis et arbitramento
confectorum ex vi compromissi componant et diffiniant, et ad hoc conficiendum
quantocius conueniant, sicut ex copiis illarum habunde intelliget.
De moliminibus domini magistri per Theodericum
de Schonberg practicatis, vt scripsi ex
Cum istis duabus ciuitatibus hic plures labores
et difficultates habeo, nam maiestas caesarea omnia ea, quae imperium spectant,
officialibus ibidem commisit. Responditque mihi dominus cancellarius ad
replicacionem meam, quod maiestas caesarea non posset contra iuramentum
iImperio factum quicquam hic decernere vel ab imperio alienare, quodque non
sine certa racione iam longo tempore illae ciuitates sint euocatae, vnde
difficulter in hoc maiestas caesarea votis Serenissimae Maiestatis Vestrae
satisfacere posset. Scriberentur nihilominus literae regimini Imperii et
iudicio camerae, quod illae ciuitates vltra debitum non euocari neque eis vllae
soluciones imponi deberent, etsi in aliquo contra illas indebite processum
esset, irritum fieret. Ad quae cum respondissem, illas prius et a bannis
imperialibus et a modis quibuscumque iuri Regni Poloniae noxiis per diuum olim
Maximilianum caesarem fuisse absolutas, ideo eciam hoc tempore maiestas
caesarea id commode facere posset. Respondit, quod super hoc negocio quicquam
hic certi fieri non esset possibile, cum ille articulus se non vlterius, quam
ad bannum extendat. Foret itaque necessarium, vt in aliquo Imperii conuentu
lacius interpretaretur, [f. 158v] vbi maiestas caesarea pro mutua beniuolencia
conseruanda, quicquid posset, pro Maiestate Vestra esset factura. Quapropter
mihi videretur, si huiusmodi litterae non futurae essent vtiles, copiae
id indicabunt, commodius fore, vt quemadmodum non tanto tempore omnes huiusmodi
euocaciones et solucionum imopsi{si}ciones superatae sunt silencio, nunc eciam
fieret, quod consulcius et ipsi cancellario caesaris in primo responso visum
est. Sic enim faciunt aliae ciuitates, quae hoc modo eciam molestantur.
Caeterum, ad meam replicacionem super responso
mihi dato de haereditate illustrissimae dominae ducis Barii dixit magnus
cancellarius nihil aegre et graui animo maiestatem caesaream ferre, nam hoc negocium
adhuc esset in litispendencia, vbi iure inter illam et fiscum imperialem
ageretur, et quod se solam in huiusmodi difficultates intrusisset, mirabilibus
eciam modis, habereturque pro comperto, quod ante mortem inter reginam Ioannam
et illius illustritatem quaedam fuerint inimiciciae, sic eciam, quod illi
regina mortua iocalia et alia, quae ab ea in mutuum poscebat pro ornanda regina
Serenissimae Maiestatis Vestrae, dare recusabat, et quod deinde hoc pacto pro
liberis Frederici regis rediissent in graciam. Quod vero in responso haec
clausula esset posita dominam ducem videri ob huiusmodi haereditatis
inscripcionem ab obseruancia maiestatis caesareae deuiasse, non alio modo
maiestas caesarea inseri iussisset, quam quod Maiestas Vestra illius
illustritatem iustam quaerelae causam non habere cognosceret.
Haec est summa omnium rerum cum maiestate
caesarea et magno cancellario per me actarum[12].
Quidquid cum cancellario egi, perinde atque cum ipso caesare actum Maiestas
Vestra Serenissima certe sciat, nam maiestas caesarea me in omnibus ad illum
remisit et proprio ore Germanice mihi dixit: der kanczler wirt euch alles sagenn, der wirt wissenn, vnnd vff alles
antwurt gebenn, dem hab ich befolenn. Cancellarius nunc gubernat omnia cum
iis, de quibus prius scripsi. Sunt hic labyrintheae practicae, ex quibus et
ipsi practicantes, vt suspicor, exitum reperire nequeunt, ita, quae hic aguntur,
intritata contorta et perplexa sunt omnia. De iis, quando me, Deo bene fauente,
vt spero, breui Serenissima Maiestas Vestra disserentem audiet, non parum
mirabitur. Hanc relacionem meam in scriptis tam diffuse nunc de omnibus per me
actis igitur Serenissimae Maiestati Vestrae descripsi, quia iterum nauigandum
est – si forsan (quod adhuc Creator meus prohibeat) mihi occluderetur reditus,
vt nihilominus Serenissima Maiestas Vestra de omnibus cercior fieret. Emensus
sum hoc mare semel et – quid possit – non sine periculo feci periculum[13],
eundum, et misericordia Dei imploranda est iterum. Illius fiat voluntas.
Serenissime Rex et Domine, Domine
Clementissime.
Ex nouissimis meis Maiestas Vestra Serenissima
intellexit, quo viatico huc appulerim et quomodo trecentos ducatos hic a
Fuggarorum factore pro vlteriore mea [f. 159r] sustentacione in mutuum
acceperim. Sum nunc hic in iis Serenissimae Maiestatis Vestrae actionibus
tribus mensibus et, licet omnium rerum resolucionem habeam, tamen nondum sum a
caesare expeditus, qui nescio quid mihi adhuc singularibus creditiuis literis
ad Serenissimam Maiestatem Vestram committere decreuit. Literas eciam passus,
sine quibus nequaquam ex Hispania soluere possum, neque alias, expedicionem
meam spectantes, adhuc habeo, et posta ista futura nocte est abitura, ideo
tumultuario calamo, quaecumque potui, in hac temporis angustia iis carthis
ingessi; vnde, cum meam absolucionem[14]
prope esse scio, posui iterum cum sacculis meis calculum, in quibus vix centum
ducatos reperi. Cum autem et equi mihi sunt emendi, et centum nostra miliaria
vsque in Coroniam[15]
portum prope Sanctum Iacobum[16],
vbi commodius naues inueniuntur, sit eundum, tamque longum mihi iter ad
Serenissimam Maiestatem Vestram restet, impetraui ad meam fidem ab isto hic
Fuggarorum factore, quo sine dedecore ac rerum mearum summo detrimento redire
ad Serenissimam Maiestatem Vestram valeam, ad priorem summam trecentorum adhuc
ducentos ducatos. Cui chirographum meum desuper dedi et me ea condicione illi
inscripsi, quod si Maiestas Vestra Serenissima pro hoc debito non intercederet,
ego illud cum omnibus, quae mea esse possunt, et damnum expensas atque interesse
soluerem. Onus graue mihi imposui, sine quo tamen hinc nequaquam abire et ad
Serenissimam Maiestatem Vestram redire possum. Ad hoc me, cum sim in tam
longinquis regionibus sic derelictus et cum in literis Maiestatis Vestrae
Serenissimae nullam vlterioris prouisionis spem inueniam, ipsa necessitas
impulit. Maloque domi nihil habere et nudus manere, quam hic cum minima
Serenissimae Maiestatis Vestrae ignominia videri. Quapropter humillime
Serenissimae Maiestati Vestrae supplico, dignetur me clementer ab hoc onere
soluere, fidemque ac diligentem meam seruitutem cum tot perpessis et iterum
paciendis periculis pro sua in omnes aequitate graciose perpendere, meique in
hoc casu, et si se aliqua rerum mutacio post mortem Plocensis offeret, dignam
habere racionem. Ego neque omnia difficillima subire, neque mori in seruicio
Serenissimae
Redditae mihi sunt ex Antuerpia[17]
vnacum literis Serenissimae Maiestatis Vestrae Iodoci Decii literae, quas ad me
ex Vratislauia 24 Nouembris scripserat[18].
In quibus me certum facit, quomodo post obitum episcopi Plocensis Romae
pontifex episcopatum cardinali Caietano contulisset, et ille sub pensione mille
ducatorum Ioanni Alberto marchioni cessisset. Et quod Maiestas Vestra Serenissima
reuerendissimum dominum Raphaelem de Lessno episcopum Plocensem et reuerendum
dominum praepositum Posnaniensem Premisliensem nominasset. Vnde coniicere potui
hunc intrusum nequaquam Maiestati Vestrae Serenissimae neque Regni primoribus
et communi nobilitati posse placere vnquam, videbaturque mihi non inconueniens,
licet nullam Maiestatis Vestrae [f. 159v] Serenissimae commissionem haberem,
negocium hoc maiestati caesareae exponere, vt propter futuras difficultates et
scismata, quae hinc oriri possint, illius maiestas caesarea pontifici
scriberet, ne se in iura Serenissimae Maiestatis Vestrae et Regni eiusdem
intromitteret. Sed, antequam ad caesarem me contulissem, conueni prius cum
magno cancellario, cui omnia, quae ad hoc negocium apta esse cognoui, exposui.
Ille, ne hac in re caesarem accederem, mihi consuluit, asserens caesarem nihil
in iis posse facere, cum ad eum non spectaret de rebus spiritualibus,
praeterea, quod non libenter offenderet marchiones, qui illi eciam essent
sanguine iuncti, et vnus semper esset in aula, sed pocius Maiestas Vestra
Serenissima cum pontifice desuper ageret, qui fortassis, complacen(do)
Maiestati Vestrae vt nouus pontifex, in iis Maiestati Vestrae morem gereret.
Sic, cum hac in re nihil mihi sit a Maiestate Vestra Serenissima commissum, me
continui, neque quicquam replicare ausi. Respondi tamen cancellario: in
aeternum non fore futurum,
quod ille intrusus ex hoc episcopatu vnquam habiturus esset vnum assem, et
quod, quemadmodum certum habeo, Maiestas Vestra Serenissima et regnicolae
numquam illum pacientur, et, si pontifex institutum non remitteret, esset
quiddam periculosius timendum, cum alias nobilitas Regni cum spiritualibus non
bene conueniat et Boemos vicinos habeat. Sic, cum nihil aliud quam humeros ad
ea attulisset cancellarius, discessum est.
Iste hic marchio obliquis me semper hirquis
inspuit, facit mihi reuerenciam et ego illi, sed mecum non loquitur obseruatque
atque obseruare facit per suos omnes actiones meas diligentissime. Et, sicut
mihi alio tempore dixerit cancellarius, quaesiuit ab eo marchio, quid hic
agerem et numquid practicarem aliqua, quae essent contra magistrum illius
fratrem, quod haberet commissionem ab illo, vt si quid contra eum ageretur, pro
eo responderet eumque coram maiestate
Dominus et comes de Nassau illo vtitur
familiariter. Vnde semel decreuerat me habere in vno, vt hic vocant, banketo. Postea, ne marchionem
offenderet, a proposito destitit et mihi cum lantgrauio de Lichtenberg hoc suum
institutum significauit. Respondi ego, quod non solum domino marchioni, sed
mihi eciam rem apprime [f. 160r] gratam fecisset, cum me meo more domi prandere
permisisset, et quod bene id prouidisset, ne illius domini essem offendiculo,
cui mallem placere et obsequi. Intelligo penituisse eum hoc mihi significasse.
Habuerunt hic iis[19]
diebus cannarum et hastarum ludum, quorum ego neutrum vidi. Fertur a quibusdam
exclamatum fuisse, vt ad Fontem Rabidum et ad Rhodum[20] se conferrent, quae a Turcis tunc
intercepta fuisse dicebatur. Venerat ea nouitas ex Lugduno[21] Galliae omniumque animos perculit,
nam si hoc verum fuisset, Siciliae[22], Apuliae[23] et praesertim Italiae proximum
incumberet periculum. Iam haec fama mutata est. Turcum[24] dicunt retrocessisse et in
Constantinopoli[25] quadam aegritudine laborare, sicut
eciam de rege Gallorum[26] huc nunciatum est eum a suis
Gallis, hoc est morbo gallico grauiter infectum. Dicitur, vt in iis motibus
solet, quod auditu placidum est.
Istius curiae status in iis, vt prius scripsi,
defectibus versatur, bellatur atque egetur acriter. Dixit mihi dominus
cancellarius, quod maiestas caesarea habere decreuerit Hispanorum XX peditum,
Germanorum electissimorum X, leuis et grauis armaturae VII millia eqitum,
praeter exercitum regis Angliae, qui XXX millibus constare debebit, et praeter
exercitus ex Italia et ex partibus inferioribus Germaniae. Istae gentes omnes
terra contra Gallos parantur. Mari eciam, cum classe Hispana debent tria millia
peditum conscribi, classis Anglicana magnum exercitum habitura fertur. Nullum
tamen adhuc in hos futuros exercitus militem conscriptum hic scitur.
Practicatur pro pecuniis conquirendis modis geschwindissimis,
quod non conuenit cum verbis cancellarii, qui mihi superioribus diebus dixerat,
quod multi sint, qui loquantur caesarem carere peccuniis et ipse sciret illius
Maiestatem habundare habituramque breui et nunc, si vellet, quadraginta quatuor
centena millia ducatorum et omnibus suis hostibus futuram terribilem. Vnde
tanta pecuniarum summa venire debeat, aut vbi sit, nemo est, qui scire vel
excogitare hic possit. Welseris[27] debetur adhuc multum. Fuggari
continue sollicitant, vt eis ducentena millia ducatorum soluantur. Agitur tamen
iterum cum vtrisque factoribus, vt vltra hoc, quod adhuc debetur, alia
ducentena millia ducatorum per cambium pro gentibus conscribendis in
Pontifex eciam daturus est cruciatam caesari,
quae in praesencia emptoribus exponitur, vt nunc paratae pecuniae comparentur.
Hic in aula nuda paupertas passim vagatur. Multis et fere omnibus in quindecim
mensibus nihil est solutum, viuitur tamen, sed diuersis adminiculis, quidam
parasitacionibus, quidam ludis, plerique ex luparum quaestu aliisque eciam ad
dicendum inhonestis modis. Omnia sunt impignorata diciturque, quod in tribus
annis suis prouentibus[29]
caesar non vtetur. Non parum est coactus illis impendere, qui furiam
communitatum[30] hic represserunt et in nihilum
redegerunt. Fuit profecto, nisi huc opportune illius maiestas aduenisset, de
tota Hispania perdenda periculum, quod Gallorum practica construxerat.
Rex Galliae se continet et nullo strepitu parat
se in Italiam pro Mediolano[31] et Genua[32] recuperandis. Praeter suas gentes,
quas fortassis regi Angliae opponet, habiturus est, vt ab exploratoribus
nunciatur, XL millia Helueciorum.
Ex ista nondum intelligo, quod quicquam timere
debeant Galli, cum hic aeris non parum simus indigi. Licet spem vultu
simulemus, sine pecuniis istis hic regibus nemo seruit.
Misit iterum superioribus diebus caesarea
maiestas doctorem Brantner[33] pauloante naufragum ad auocandum a
Gallis Heluecios. Dederat ei denuo collegam, qui ex equo fracto crure huc
rediit. Prior, vt scripsi, Raphael de Medicis naufragio periit. Missus illi est
tercius. Quid sine neruo bellico efficient, cum Helueciorum mores nemini sunt
incogniti, facilis est coniectura.
Bellatur ex vaticiniis et in illa confiditur,
praecipue per magnum cancellarium, qui aliquocies ad tabulam de illis gloriatus
est. Fertur quidam heremita prope Constantinopolim ante multos annos illa[34]
edidisse, quorum inicium est: “Surge vespertilio, surge, surge”. Illa huic
caesari tribuit et ascribit. Continentur inter multa alia haec verba: “omnes
tirannos et tres reges tui sanguinis humiliabis”. Quae postquam pro oraculo
protulisset cancellarius, non contentus fortassis de replicacione a me facta,
voluit videri me pupugisse. Retuli ego, me eciam alia legisse et fortassis
eiusdem vatis, vbi asserit futurum immensam quandam gencium congeriem ex
Arctois plagis vsque ad Rhenum penetraturam, quemadmodum olim Vandalos, qui linguae
sunt Sclauonicae, et Gothos fecis<s>e constat. [f. 161r] Sunt hic tot in
tanti principis aula inepciae, quae crebro videntur et audiuntur, quod non
facile omnes scribi possunt. Si deberem de somniis, si de iis, quae a
supersticiosissimis hic monachis per reuelationes in contionibus dicta sunt et
pro oraculis habentur, scribere, viderer non epistolam, sed nouam quandam rerum
et hominum Methamorphosim contexere. Quid de vitulis in monachorum habitu
natis, de quibus si eas fabulas et allegorias, quae hic dicuntur, coner annotare,
dies me deficeret.
De pontifice huc scribitur, quod cardinales et
curtesani non tam illius probitatem mirentur, quam detestantur. Quodque nouas
aliquas creaturas, hoc est cardinales crearit, necessarium eciam fore, vt nouum
mundum creet, qui tot creaturas alat. Fertur Gallorum regi, si Italiam petet,
inimicicias denunciasse, alias cum Gallis pontifex hic bene conuenire creditur.
Feruntur[35] eciam quidam versus:
“Papa senex et caesar inops, Flemingus vterque” etc. Nemo vnquam in vrbe
placuit omnibus.
Caesar hic fere quottidie venatur, amat, noctu
interdum vt iuuenis cum musica deambulat, pregnantes facit, crebro eciam
consiliis interest, quae varia sunt. Alia sunt, quae sicophancias, hic vocant financias, pro conquirendis peccuniis
struunt. Sunt alia, quae de regnis et dominiis caesaris curam gerunt, item
alia, quae nauigacionem et classem ad Indos et ad istum nouum mundum pro auro
et aromatibus parant, et iterum alia, quae nihil aliud, quam rem bellicam
tractant. Consultatur semper, tamen a plurimis acucioribus in tot consiliis
nullum videtur consilium, quo huic optimo iuueni principi bene consuleretur.
Rex Galliae, sicut mihi a Welserorum factore
nunc inter scribendum narratum est, grauiter morbo suo et cum vitae periculo
certo laborare dicitur, quodque tractauerit quaedam matrimonia cum rege
Portugaliae[36] inter illius sorores et delphinum[37] atque alios Galliae principes.
Rex Angliae contendit cum Lutero[38]. Ad hoc opusculum, quod tam
impudenter fraterculus in eum scripsit, tantus rex non dedignatur[39]
rescibere, quod fortassis plus ignominiae quam decoris dignitati regiae pariet. Fertur, quod cum omni sua potencia
contra Gallos post Pascatis festa sit iturus. Habetur tamen cardinalis
Eboracensis, vt a cancellario intellexi, quod Gallorum partibus fauere debeat,
suspectus. Nusquam tuta fides.
De Maiestate Vestra Serenissima hic eciam noua
habemus, quae caesari et hic omnibus summe placent. Lectae sunt literae ex aula
principis Ferdinandi in publico consilio, in quibus scribitur Maiestatem
Vestram [f. 161v] [cum magno] Moscouiae duce ligam contra Turcos et Tartaros
iniuisse [et ab v]trisque contra illos delectus et exercitus fieri. Videntur
sibi hic magna mole leuatos, dum in nostris partibus recte agitur.
Rex Portugaliae hic adhuc suum habet oratorem,
cui iterum ad vota res[40]
non vadunt, cum hic manere cupiebat, discessus eius gratus fuisset, cum vero
pauloante discedere parabat, retentus est, alii dicunt, a Caesare arestatus, ne
quopiam abeat. Nescio quid iterum hic de Leonora[41] rumor sparsit ex priuigno[42] grauidam. Aestimatur hic certo
futurum, quod, si Galli superabuntur, vnum regnum Portugaliam cum Hispania
fieri, cum alias Lusitania[43] pars sit Hispaniae inque lingua,
habitu et moribus gencium parum distent.
De rege Daciae Maiestas Vestra Serenissima
cerciora, vt opinor, nova habet, cum sit proximior, scribitur tamen huc, quod Vandalae[44]
ciuitates de Hense et Sueci[45]
illi 4 naues maiores et 60 paruas abstulissent, quas cum commeatu ad
opitulandum Stokholm misisset, et quod postea ciuitates istae colligatae
Stokholm ceperint. Male audit hic apud omnes.
De Ioanne marchione Brandenburgensi ea, quae
dudum, hic habetur aestimacio. Sine caesare illi hic esse non satis securum a
plurimis creditur. Non omnibus Hispanis placet, ideo nullum hic gubernamen illi
committitur. Vxor eius, quondam[46]
Scripsit mihi doctor Michael Sanderi[47]
ex Londino Angliae, quod Theodericus de Schonberg, sicut constituerat, in
Angliam non rediit, sed ex Scocia in naui ducis Albaniae ad Daciam traiecisset.
Ex quo coniectatur, quod apud Scotos graciorem quam apud Anglos audienciam
habuisset.
De Frederici olim regis Neapolitani filio, quem
titulotenus ducem Calabriae nuncupant, de quo prius scripsi, quanta hic pompa e
carcere liberatus ingressus sit, nihil adhuc eo dignum constitutum est. Dantur
ei quolibet mense pro sustentacione mille ducati, iis pro regno viuere contentus
cogitur. De episcopatu, vt ante scripsi, nihil auditur.
[f. 162r]
Venerunt huc iis diebus ex Regno Neapolitano marchio
Piscaiae et ducis Mediolani nuper impositi oratores, qui agunt, [vt contra v]im
et potenciam Gallorum regis validior exercitus in illis [partibus ha]beri
possit. Castrum Mediolanense est adhuc in Gallorum [mani]bus, timetur ergo, si
hoc anno Galli Italiam intrauerint, omnia amissa recuperaturos.
De Rhodianis varia huc scribuntur. Literae ex
Genua habent, quod nunc acrius quam ante vnquam a Turcis oppugnantur. Quae ex
vrbe huc pridie venerunt, dicunt de Rhodianis bonam spem haberi, et quod se
acriter cum magno Turcarum detrimento defendant.
Exiuerunt eciam tandem ex Messinia Siciliae
octo naues bene armatae et commeatu refertae, quas pontifex et caesar illis
misit in subsidium.
In Hollandia fertur Rhenus fecisse diluuium
patriamque pontificis Utricht paene submersam et quandam Hollandiae partem ab
aquarum inundacione destructam.
Habetur iterum hic magna spes de Helueciis, qui
caesaris partes sequi debeant, scitur enim, quod rex Galliae nullos certos
tractatus cum illis fecerit. Qui vero rem altius considerant, dicunt nihil cum
Helueciis Galliae regem conclusisse. Praeterea[48],
quia Fontis Rabidi exitum praestolabatur, cum vero nunc ab ista parte sit
securus et res suas ibidem firmauerit, facile poterit illos, si erunt pecuniae,
in suam sentenciam pellicere.
Tractatur eciam miris modis cum Venetis, qui
dicuntur, quod caesari ea pacta offerant, quae cum Gallorum rege habuerunt, sed
caesar magnam pecuniarum summam ab illis postulat, in hocque haec res haereat.
Videntur omnia cunctando agere, si fortassis, quem isti nunc bellici tumultus euentum
habituri sint, possint prospicere. Nectebantque igitur moras, vt a practicis
consideratur. Cum caesare solo super iis rebus agere non fore integrum, nisi
eciam plenum mandatum illius maiestatis fratris principis Ferdinandi accederet.
Quam ob rem nuper duos suos oratores ad
Magna moliuntur in hac aula, confisi fortassis,
vt scripsi, vaticiniis. Quo tamen ea sine belli neruo succedere debeant, nisi
Iuppiter in imbre aureo descenderet [f. 162v] multi sunt, qui dubitant.
Regem Scociae omiseram. Dicitur contra illas
fabulas, quas ex Plemoria Angliae scripsi, quod Scoti, qui cum Gallis iam a
multis annis semper habuerunt foedera, coegerunt magnam suarum partium
multitudinem hominum habentque staciones suas non procul ab oris Angliae,
expectantes commoditatem vel Angliam inuadendi, vel Anglos, ne ad Gallias se
conferant, domi retinendi. Vnde rex Angliae XXX millia, quibus tendebat in
Franciam, illis opposuit et classem suam, in qua X millia habere fertur, in
Scotiam ab alia parte mari transmisit, vt illos ex stacionibus ad opitulandum
partibus remocioribus auocet. Rex Galliae nondum est ab omnibus desertus,
Portugaliae, Scociae et Daciae reges amicos et adiutores habere certo scitur[50].
Ad caesarem mihi redeundum est. Illius maiestas
aliquot ordinum, qui hic sunt plures, commendas et aliquot potiores episcopatus
vsurpauit illorumque prouentus in suum aerarium congerit. Non possum tamen
adhuc absolui, agitur enim, prout mihi cancellarius heri magno quodam cum
gaudio dixit, vt cum quodam me munere dimittant, quod iam tot diebus inueniri
nequit.
Non moueant Serenissimam Maiestatem Vestram
disputaciones meae cum magno cancellario tocies habitae, et quod non semper
bene cum eo conuenerim. Tractatus et res agendae id exigebant. Estque istius
aulae haec condicio, vt cum negocia in actiones veniant, non secus quam merces
in foro tractentur. Et, cum ille me iampridem noscit, et me quadam singulari,
vt expertus sum semper, beniuolencia prosequitur, magis ingenue cum illo de
omnibus, et scriptis, et rebus praecipue egi, habitusque sum ei, vt reor, hinc
charior, nam nihil magis exigit, quam quod sim crebro cum eo in prandio. Fitque
praesertim, dum quid agendum incumbit, neque potest in tot illius
occupacionibus commodius conueniendi et cum eo colloquendi, quam facto prandio,
tempus haberi. Cognoui certe, quantum in illius esset potestate et quantum illi
licet, quod libenter Serenissimae Maiestati Vestrae seruiret. In istarum
ciuitatum negocio obrutus ab istis hic Germanis non potuit aliud facere. Si
omnes disceptaciones inter me et illum deberent scribi, maius volumen
conficeretur. Vereor, ne in hoc paruo (nam modum epistolae transgressus sum) Serenissima
Maiestas Vestra, licet sic mihi iniunxerit, offendatur.
De aliis, quae longiorem scripcionem
deposcerent, Deo bene fauente coram lacius. Spero propediem ex hoc ergastulo
manumitti et in primis hinc ad Sanctum Iacobum [f.163r] – in itinere est – me
conferre, inde Deo duce in Coronia nauem ascendere viamque priorem remetiri
versus Antuerpiam et iuxta maiestatis Vestrae Serenissimae mandatum ad ducem
Georgium Saxoniae, tandem quantum possum celerius, quod a Deo optimo maximo
continuis preculis flagito, Maiestatem Vestram Serenissimam saluam incolumem et
felicem videre illiusque manus, sicut in huius patriae more positum est,
suppliciter exosculari. Serenissimae Maiestati Vestrae me humillime, vt domino
meo clementissimo, commendo et supplico, dignetur has meas longiores ineptias
ex temporario calamo et, vt dicitur, quidquid in buccam[51]
conscriptas, non aegre ferre, mearumque necessitatum ac longae atque fidelis
meae seruitutis clementem aliquando habere racionem. Etsi ego ex hoc
Serenissimae Maiestatis Vestrae seruicio non rediero, quod in Deo meo situm
est, cui me totum commisi, non dedignetur pro sua in omnes aequitate pauperibus
parentibus, qui me ad hoc seruicium Serenissimae Maiestatis Vestrae genuerunt,
fratri (alterum hic mecum habeo) et sororibus meis aliquam graciam facere.
Viuus et mortuus – sum humillimus et fidelis subditus et seruus Serenissimae
Maiestatis Vestrae[52].
Quam Deus optimus maximus incolumem in longaeua aetate et in omnium rerum
prosperitate semper felicem conseruet. Datum ex Valdolit, villa, vt hic vocant,
Regni Castiliae, 25 Februarii, anno Domini millesimo quingentesimo XXIII.
Eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae
humillimus seruus
Io(annes) Dantiscus
[1] visum] BJ visa
[2] Karol V Habsburg (1500-1558) – król Hiszpanii jako Karol I 1516-56, cesarz rzymski 1519-56.
[3] Hadrian VI (Adrian Boyers) (1459-1523) – papież w latach 1522-1523, wcześniej biskup Tortosy w Hiszpanii, wychowawca i doradca Karola V. Pochodził z Utrechtu. Jego program reformy Kurii Rzymskiej i Kościoła Katolickiego nie spotkał się z dobrym przyjęciem we Włoszech.
[4] Henryk VIII Tudor (1491-1547), król Anglii od 1509
[5] Fuenterrabia – miasto i zamek w Hiszpanii (Kraj Basków) u ujścia rzeki Bidasoa, na pograniczu z Francją; od września 1522 Fuenterrabia pozostawała w rękach Francuzów.
[6] Mercurino Arborio di Gattinara (1465-1530) – doradca Małgorzaty regentki Niderlandów, a następnie, od 1518 kanclerz i główny doradca cesarza Karola V, od 1529 kardynał.
[7] posset] corr. z possit
[8] BN, TG 4, f. 163v- 167v.
[9] List nieznany
[10] Iis] BJ His
[11]
[12] actarum] BJ acturum
[13]
[14] absolucionem] in margine
[15]
[16] Santiago de Compostela ....
[17] ex Antuerpia] in margine
[18] Decjusz do Dantyszka, 24 listopada 1522, AAWO D.3 f.2, IDL 166.
[19] iis] BJ his
[20] Rodos – wyspa na Morzu Egejskim w archipelagu Sporadów; w grudniu 1522 zdobyta przez Turków.
[21] Lyon – miasto w środkowej Francji, przy ujścu rzeki Saony do Rodanu, w XVIw. ośrodek drukarstwa i tkactwa.
[22] Sycylia – największa wyspa na Morzu Śródziemnym, oddzielona od Półwyspu Apenińskiego Cieśniną Mesyńską. Od połowy XV-XVIIIw. w połączeniu z Neapolem jako Królestwo Obojga Sycylii pod władzą Hiszpanii na prawach wicekrólestwa.
[23] Apulia (Puglia) – region w południowo-wschodnich Włoszech, nad Morzem Adriatyckim i Zatoką Tarencką, od 1130 do zjednoczenia Włoch należała do Królestwa Obojga Sycylii.
[24] Sulejman Wspaniały (1495-1566) – sułtan turecki od roku 1520.
[25] Konstantynopol (Stambuł, Istanbul, staroż. Bizancjum) – miasto w zachodniej Turcji, na granicy Europy i Azji, stolica państwa tureckiego od momentu zdobycia przez Turków w 1453.
[26] Franciszek I Angoulême de Valois (1491-1547) – król Francji od 1515
[27] Welserowie i Fuggerowie – niemieckie rodziny kupiecko-bankierskie, posiadające największe w szesnastowiecznej Europie sieci agentur handlowych i bankowych.
[28] Perpignan – miasto w południowej Francji (Langwedocja), od XII do poł. XVIIw. należało do Aragonii i Hiszpanii.
[29] suis prouentibus] BJ prouentibus suis
[30] Powstanie hiszpańskich gmin miejskich, tzw. comuneros (1520-21). Celem comuneros była obrona lokalnych przywilejów, nierespektowanych przez nowego władcę. Powstanie wybuchło w całym kraju wkrótce po wyjeździe króla Karola I Habsburga do Niemiec na elekcję cesarza w roku 1519. Do tłumienia buntu odwołano wojska z pogranicza francuskiego. Wykorzystawszy to król Francji w maju 1521 zajął przygraniczną Nawarrę, którą jednak Hiszpanie odzyskali po stłumieniu powstania (bitwa pod Noain, 30 czerwca 1521).
[31] Mediolan (Milano) – miasto w północnych Włoszech, położone w zachodniej części Niziny Padańskiej.
[32] Genua (Genova) – miasto w północno-zachodnich Włoszech, nad Zatoką Genueńską, od XI w. niezależna republika, w latach 1499-1528 pod władzą Francji, następnie zdobyta przez Hiszpanów pozostaje pod ich panowaniem do 1798.
[33] Wolfgang Prantner wielki mistrz Zakonu św. Jerzego, korespondent Dantyszka
[34] illa] BJ illam
[35] Feruntur] ms. Seruntur
[36] Jan III Avis – król Portugalii 1521-1557.
[37]
Franciszek de Valoise (1518-1536) – syn króla Francji Franciszka I.
[38] Marcin Luter (Martin Luther) (1483-1546) – duchowny, niemiecki reformator Kościoła zachodniego. Henryk VIII opublikował w maju 1521 wymierzone przeciwko nauce Lutra Assertio septem sacramentorum. W nagrodę papież nadał mu honorowy tytuł defensor fidei (obrońca wiary). Odpowiedzią Lutra było opublikowanie Contra Henricum Regem Angliae.
[39] dedignatur] BJ dedignabitur
[40] ad vota res] BJ res ad vota
[41] Eleonora Austriaczka (1498-1558) – siostra Karola V, była żoną Emmanuela króla Portugalii (1519-1521).
[42] Pasierbem Eleonory był ówczesny król Portugalii Jan III.
[43] Luzytania – obszar w południowo-zachodniej części Półwyspu Iberyjskiego, pokrywający się z terytorium Portugalii i zachodniej Hiszpanii. Tu nazwa zastosowana tylko do części hiszpańskiej.
[44] Wendland???
[45] Sueci] ms niewyraźnie, BJ Suerli
[46] quondam] BJ quaedam
[47] List nieznany, wzmiankowany w liście Michała Sandera do Dantyszka z Londynu, 9 lutego 1523 (IDL 3462)
[48] Praeterea] BJ omisit
[49] Por. Gel. 3.9.1-6; koń, którego pierwszym właścicielem był Sejusz, ściągał nieszczęście na swoich kolejnych posiadaczy.
[50] habere certo
scitur] BJ certo
scitur habere
[51] quidquid in
buccam] por. Adagia 472: Quicquid in buccam venerit, Cic. ... Martial....
[52] Serenissimae
Maiestatis Vestrae] BJ Maiestatis Vestrae Serenissimae