List #1722
[Ioannes DANTISCUS] do UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Löbau (Lubawa), 1537-09-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Venerabilis Domine, Frater et Amice carissime. Salutem et felicitatem.
Quod Dominatio Vestra mihi congratulatur, facit hoc ex singulari in me amore et benevolentia, cui respondere curabo sedulo, habeoque pro ea propensione magnas gratias. Dominus Deus, cum a me, tum etiam a vobis omnibus orandus est, ut divina sua gratia hunc, quem mihi tradidit, magistratum regat atque dirigat, quo sic una vivere possimus, ut valeamus debitam villicationis nostrae reddere rationem. Gratum mihi fuit, quod de equis mihi Dominatio Vestra scripsit. De illo autem, qui contagiosum patitur fluxum, Dominatio Vestra, ex re ut consilium capiat, oportet: ego eius medicinae parvam, immo nullam habeo scientiam. De canteriis sive valachis, cum una aliquando erimus, sic me geram, qu[em]admodum et merita Dominationis Vestrae, et mea erga illam benevolenti[a] exiget. Quam feliciter valere cupio.
Ex Lubavia, cursim, XXIIII Septembris anno 1537.