List #640
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSRegensburg, 1531-06-11
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-06-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimo et excellentissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae etc. regis oratori etc., domino meo observandissimo
Reverendissime et excellentissime Domine.
Praemissa oblatione obsequiorum meorum.
Heri noctu veni Ratisponam ibique invento capitaneo domino Christophoro Plarrer intellexi serenissimum regem Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ adhuc Pragae esse, quod fuit mihi auditu longe gratissimum. Dixit adhaec conventum esse in finibus Transylvaniae, ibi esse Hieronymum a Lasko, Ludovicum Gritti, oratores serenissimi regis Poloniae, vayvodanos et dominum, ut putat, de Roghendorff. Ego omnino arbitror et mihi illuc eundum esse, quod optarem sane, si modo expediret, rebus, quibus inhaereo, aliis, quae non sunt minores neque minus cordi iis, quorum intersunt. Exspectabo orig. Expectabo⌈ExspectaboExspectabo orig. Expectabo⌉ in hoc decretum serenissimae regiae maiestatis, ex cuius praescripto nihil non sum facturus. Indutiae orig. Induciae⌈IndutiaeIndutiae orig. Induciae⌉ sunt ad Kalendas usque Maias. Interim se apparabit Turca et nobis, quod timeo, animi decident. Sed haec omnia Deus ordinabit suo pro arbitratu.
Cum Pragam advenero, copiosius de omnibus scribam. Interim Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram augeat et defendat. Absum a Praga XXVI miliaribus emique iam equos, et intra horam audito stain⌈[dito]dito stain⌉ prius sacro sum equum conscensurus, absolvamque iter cum gratia Dei in biduo.
Commenda me domino Valdesio et dominis et amicis omnibus, quod si apud vos adhuc est illustrissimus princeps dominus marchio, quaeso orig. queso⌈quaesoquaeso orig. queso⌉, ut intelligat meas manuum besationes.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Ratisponae, XI die Iunii hora V-a matutina 1531.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus