List #882
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSInnsbruck, 1533-01-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissimo Prae[suli] orig. Pre[suli]⌈Praesuli paper damaged⌈[suli]suli paper damaged⌉Prae[suli] orig. Pre[suli]⌉, domino Ioanni Dantisco episcopo Culm paper damaged⌈[Culm]Culm paper damaged⌉ensi, domino et patri honorandissimo
Reverendissime et excellentissime Praesul, pater honorandissime atque animo dilectissime.
Ex Oeniponte semel ad te scripsi. Quominus saepius id fecerim, in causa fuit, quod arbitrarer me cum magnifico oratore vestro domino Nicolao Nyptzitz venturum in Poloniam ad res componendas inter serenissimum Rhomanorum regem et ipsius adversarium in regno Hungariae, quam ad rem plenum et sufficiens mandatum habui et adhuc habeo, in quantum serenissimo Rhomanorum regi videretur. Iam bimestre est, quod hic fui, neque multo minus est, quod huc advenit Nyptzitz noster, cum quo fuit mihi arctissima consuetudo et familiaritas. Ita vero haesimus animi, ut de die in diem arbitraremur nos provecturos. Nectebat morae huius causas serenissimus Rhomanorum rex, quod prius scire vellet, quid sui egissent in Hungaria, dederat enim negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ tractandi Ioanni Catzianero cum adversa parte, quae iam aliquoties suos deputaverat. Tandem ea conclusio fuit, ut ad septimum diem Februarii conventus fieret in Altenburgo Hungariae, cui tum alii plerique, tum ipsemet serenissimus Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ rex esset interfuturus.
Quo nuntio orig. nuncio⌈nuntionuntio orig. nuncio⌉ adveniente, advenit autem undecima huius, confestim mihi elapsa est spes in Poloniam veniendi ceciditque idem animus Nicolao Nyptzitz, quod videremus vix passuros esse Hungaros quemquam in partem recipi, praeter eos, qui suo e corpore deputarentur. Et iste quidem assecutus est responsionem fore, ut si res minus ex animi sententia procederet in Hungaria, ad Poloniam sit refugium. Interim posse eum redire in patriam nuntiareque orig. nunciareque⌈nuntiarequenuntiareque orig. nunciareque⌉, ex quo tractari coeptum orig. ceptum⌈coeptumcoeptum orig. ceptum⌉ esset ante ipsius adventum Hungarique deposcerent secum, ut Altenburgi ageretur, neutiquam posse immutari compromissum id essetque e decoro et regis, et regni, si modo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ salvum id retinere vellet serenissimum Poloniae regem, ut Christianissimum, pie fecisse, quod se obtulerit in tam pia causa arbitrum dignum esse, cui gratiae debeantur, et agi etiam. Haec fere summa fuit. Nunc igitur ille abit, ego vero sum iussus subsistere hic usque ad adventum novi cursoris, quem exspectamus orig. expectamus⌈exspectamusexspectamus orig. expectamus⌉ in dies a caesare, ut sciam, redeundum <sitne> Bononiam, an cum serenissimo Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ rege proficiscendum, iussus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ sum enim ipsi parere, quod non invitus facio in tanta indignitate, quae aulam nostram habet.
Ex eo tempore subinde paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ scripsi ad reginalem maiestatem, a qua vicissim semel atque
AAWO, AB, D. 3, f. 83v
iterum responsum accepi, propter obitum autem Valdesii nostri, quod scrinia ipsius cum fortunis caesareis adverso Danubio a Vienna missa sunt Patavium, deinde contra Oeno fluctus Oenipontem, et sic in Italiam. Quodque peste bonus ille vir diem clausit, ut
molles sunt nostrae manus, quodque denique nulla Mantuae quies fuit, sed Bononiam est properatum, nihildum factum est. Substitui tamen in mei absentis locum Godtscalcum nostrum, qui mortuo principe Danorum adhuc sequitur aulam stipendio caesaris, commendato prius eo domino a Grandvella, cuius nunc sunt supremae partes. Is non minus diligenter quam fideliter est hac provincia functurus, donec ego rediero. Itaque interim omisi orig. obmisi⌈omisiomisi orig. obmisi⌉ scribere copiose ad eos, quorum interest, de ea re habeoque responsionem a Grandvellano benignam et pollicentem omnia optima, quod omnino reor illum etiam facturum. Idipsum nunc scripsi ad serenissimam reginalem maiestatem, ad quam, si ita tibi videbitur, scribere potes notum esse tibi Godtscalcum et talem esse, qualem eum nosti.
Ego invitus cogor abesse, sed quid facias? Serviendum. Ex quo hic fui, natus est mihi filius domi, nomine paterno, facie, ut mater ait, tui similis, genitura qua tu eadem, Libram enim ascendens habet et natus est Novembri mense, neque alienus erit ab animo tuo et meo, in quantum orig. inquantum⌈in quantumin quantum orig. inquantum⌉ astra praefinire videntur. Statura, puto, eadem qua tu. Sanus est cum matre. Id tibi imprimis nuntio orig. nuncio⌈nuntionuntio orig. nuncio⌉, reliqua non sunt pari felicitate orig. foelicitate⌈felicitatefelicitate orig. foelicitate⌉, sed nati sumus, ut feramus omnia.
Longe plura damna intulit nobis Oceanus, quam prius anno XXX-o. Virtute tamen et diligentia nostra recuperavimus iterum omnia. Dominus a Beveris gravissimam iacturam accepit, quae aestimatur orig. estimatur⌈aestimaturaestimatur orig. estimatur⌉ ad summam centum milium ducatorum et amplius. Quae res, vereor, retardabit propositum nostrum. De die in diem tamen magis premimur servitute estque ingrata apud nos conversatio hominum, propterea quod singuli sibi metuunt ab aliis. Tu vero felix orig. foelix⌈felixfelix orig. foelix⌉ in isto tuo otio orig. ocio⌈otiootio orig. ocio⌉, in quo utinam te aliquando contingeret invisere.
Quod ad res attinet aulae nostrae, uti ad te scripsi, Grandvellanus omnia, alii nihil. Nos contemnimur. Hoc mense Martio traiecturus est in Hispanias caesar, Andreas enim ab Auria rebus bene gestis expugnatisque aliquot magni momenti castellis, cum tempus non haberet, quae proposuerat firmandi, avocatus enim fuit a caesare, loca omnia ferro et igni demolitus est. Imminebat iam Chorintho expugnatis Patris et Lepanto in Ionio, Corone, et Castello Novo, et aliis locis, iamque presserat obsidione Methonem et Turcarum classis nusquam fuit ausa illi occurrere, quod epibatis quidem satis instructa militis inops esset. Rediit, uti dixi, evocatus, ut caesarem traiceret orig. traiiceret⌈traicerettraiceret orig. traiiceret⌉ in Hispanias, iamque venerat in Apuliam, puto nunc esse aut Genuae aut perquam vicinum.
Quid faciat pontifex Bononiae, quaeris orig. queris⌈quaerisquaeris orig. queris⌉. Dissipat patrimonium divi Petri.
AAWO, AB, D. 3, f. 84r
Remisit duci Ferrariae actionem in civitatem, accepit in gratiam dimisitque illi Regium Lepidi et Mutinam. Alexandro duci Peynae dedit Anconam cum marchia Anconitana perpetuo iure sub tutela caesaris. Ipsa civitas et portus est liber futurus eoque nomine persoluturus quingenta milia ducatorum caesari. Dat ducatui Mediolanensi Parmam et Placentiam. Eo nomine tantumdem persolvet dux ipsi caesari. Dat Venetis Ravennam et Cerviam, eo nomine dabunt caesari 300.000 ducatorum.
In summa adducitur sponsa Flandra, hoc est notha caesaris, illi turpissimo monstro, quod merito mulieres Gandavenses coniecissent in fluentem Scaldis. Ita caesar colligit pecuniam. Pontifex deplumat Petrum, qua intentione, nescio, sed suspicor. De concilio ne tu arbitrare umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ quicquam futurum, pontifex favet, scilicet ipsius consilio et iussu Francus et Anglus nolunt. Ita decipimur.
Pratensis ait se rediturum in Flandriam rebus bene partis. Ego autem obita hac provincia, cum videam nihil me consequi posse apud eum, cui non fui infidus, redeo domum consulturus reliquiis rerum mearum. Et hoc praestat, quando ego res nostras, hoc est illius, quem scis esse maximum, habeo pro deploratis. Haesurus est in Hispaniis, Germaniarum obliviscitur, patriae nostrae nullam rationem habet.
Nos domi tyrannide, in vicinia Oceano, foris hostibus, intus invidia odioque rumpimur et agitamur, neque est, qui succurrat, ne in suspitione quidem neque spe. Plurimum vereor, ne nostrates tandem recordentur se Saxones esse, hoc quanti referat, tu nosti.
Cum dominus Nyptzitz plurimum fuit et secretioris contubernii, ego eum virum deamo et opto diu superstitem esse bono reipublicae vestrae, quae mihi non omnino male arridet nunc, tamen et eam secutura est sua vicissitudo. Sed haec olim. Reverensissimus Pzremisliensis ad me dedit humanissimas litteras. Iocatus fueram ob mala plurima, quae nobis intulit Oceanus, velle me aliquando in Poloniam venire, sed tamen non omnino id iocus est, quando alibi vivere praestat in libertate, quam cum ignominia et periculo domi. Omne enim solum forti patria est, ut poeta ... illegible⌈...... illegible⌉ ait. Deus faciet, quod bonum est in oculis suis. Cui ego exemplo tuo me committo neque enim quemquam habeo, cuius ad exemplar magis me velim componere, quam ad tuum, citra adulationem dixerim, a qua nosti me esse omnino alienum.
In Hispaniis nihil mihi relictum est neque spei neque opinionis. Si quis usus mei esse poterit, erit apud meos.
Rogo te subinde, scribas. Omnes boni aversos animos habent a curia nostra. In qua, sit fides verbo, plus est mortalium, quam fidei aut prudentiae. E written over F⌈FEE written over F⌉st hic illustrissimus Phil(l)ippus palatinus Rheni, est
r(everendissimus) or r(everendus)⌈r(everendissimus)r(everendissimus) or r(everendus)⌉
Georgius Brixinensis episcopus
AAWO, AB, D. 3, f. 84v
{Brixinensis}. Ab utroque aut a me ad ipsorum requisitionem dictatas aut scriptas ad te litteras transmitto.
Tu bene et feliciter orig. foeliciter⌈feliciterfeliciter orig. foeliciter⌉ vale et supersis nobis. Vellem ad te, si possem, volare et adhuc semel intueri ani written over m⌈ma(n)iani written over m⌉(m)o meo impressum vultum, sed intercapedo et res meae hactenus prohibuere, forte futurum est, ut aliquando intuear. Exspecta orig. Expecta⌈ExspectaExspecta orig. Expecta⌉ ex me litteras sive ex Italia, sive ex Hungaria, et rectissime vale, Domine et Pater. Deus te conservet cum tuo Campensi, familia et cognatione. Scribe per Focharos Augustam, scietur enim ibi, ubi sim locorum futurus.
Ad regiam et reginalem maiestatem copiose scripsi de omnibus, prout ad te. Iterum bene vale. Poteris intra bimestre scribere per nautas Gdanenses in Zelandiam vel Amstelredamum ad Pompon hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ium Occo, bonum civem. Is mittet ad me litteras tuas, quae non erunt, nisi gratissimae et exoptatissimae. Tertio bene vale.
Ex Insbrugk, XV-o mensis Ianuarii anno M D-o XXXIII-o
Filius ex animo, reliqua nomina omitto, Cornelius Duplicius Scepperus