Text #646
Sigismund I Jagiellon to Gdańsk Town CouncilPiotrków 1512-12-08
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. dominus et heres
Famosis praeconsulibus et consulibus civitatis nostrae Gdanensis, fidelibus nostris dilectis gratiam regiam
Famosi fideles nostri dilecti.
Superioribus diebus, dum nuntii vestri apud nos Cracoviae constituti impetrassent appellationis a vobis ad nos faciendum usque ad nostram in terras Prussiae adventum, auctoritati tamen nostrae nihil derogando suspensionem, egregius Ioannes Flaxbinder, notarius noster, fidelis dilectus, in praesentia nuntiorum vestrorum coram nobis exposuit causam hereditariam sibi per honestam Catherinam de Thelgen relictam, consanguineam suam appropriatam, ad quam illa aviam, pars vero adversa patruos se esse asserunt. Unde dum coram iudicio scabinorum iudicialiter agerent, per decretum duobus patruis duae partes et aviae tertia hereditatis relictae nepotis sui est adiudicata. In quo avia se gravatam sentiens ad nos, ut consuetudinis, appellavit. Ipse vero interea notarius noster, promotor irrevocabilis causae eiusdem, veritus, ne a vobis scabinorum sententia confirmaretur, petiit, ut ad nos, si in iure suo, quod desuper habere praetendit, gravaretur, appellationi deferretur. Ne igitur hac in re aliqua fieret iniuria unicuique, enim, prout tenemur, id, quod aequitas postulat, impartiri volentes, nuntiis vestris commisimus, quatenus notario nostro debita a vobis ministraretur iustitia. Quod, si secus accideret, liberam ad nos haberet querelam deferendam. Reversus itaque a vobis, questus est sententiam scabinorum sibi in praeiudicium esse per vos confirmatam. Unde ad querelam eidem ad nos clementer concessam, prout fecit, provocasset. Quare, ne auctoritati nostrae, quod ferre non possemus, derogaretur, vobis mandamus, habere volentes, quatenus in hac notarii nostri causa nihil attemptaretis vel attemptari permittatis, usque ad maiestatis nostrae in terra Prussiae adventum, ubi ea, quae iuris et iustitiae erunt, decernemus. Si quid vero interim per processum iuris quemlibet in eius absentia stando provocationis tempore factum est, volumus, quod restitutio ad integrum fiat sicque causa haec intacta usque ad nostrum adventum maneat. Quod idem iudicio et scabinis illisque, quorum interest, significate per praesentes, secus facere non ausuri pro gratia.
Datum in conventione generali Pyotrkouiensi, feria quarta festi Conceptionis Gloriosissimae Virginis Mariae anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo
Ad mandatum regiae maiestatis