» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #663

Letter from Piotr TOMICKI to Jan KARNKOWSKI

Cracow (Kraków) 1532-07-28
Manuscript sources:
1rough draft in Latin, in secretary's hand, BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1729, f. 63r-64r

Prints:
1AT 14 No. 361, p. 553-554 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels

 

Domino Ioanni Dei gratia episcopo Vladislaviensi

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.

Non dubium apud me fuit, quin haec controversia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae cum reverendissimo domino archiepiscopo Gneznensi intercessit de aequo et bono, omisso iuris strepitu, terminari debeat, tamen hanc opinionem meam plurimum confirmarunt litterae ipsius domini archiepiscopi et Dominationis Vestrae Reverendissimae ferme uno tempore mihi redditae, ex quihus perspexi iacta esse fundamenta et initium occasioni datum, ut amice de omnibus inter illas transigatur, quae res profecto fuisse(!) ... mihi auditu gratissima. Nam futurum inde spero, quod, si non prius, saltem synodi provincialis tempore totius causae controversia ad bonum finem reducetur.

In negotio religionis litteras scribi mandavit ad magistratum Gedanensem maiestas regia, quibus illis mandat et committit, ut diligenter et cum summa vigilantia haeresis novae conta­gionem prohibeant et veterem reverenter servent et tueantur.

Thurcorum copiae ingentes et apparatu bellico instructae non procul iam a finibus Austriae castra habere dicuntur, contra quas caesar cum rege Romanorum et aliis principibus Christianis magnum numerum militum se missuros pollicentur. Quorum tamen nullam partem hactenus coactam esse ex reverendo domino Ioanne Dantisco, episcopo Culmensi, qui hodie huc salvus applicuit, intellexi. Cum tamen aliquid certi de rebus illis huc afferetur, ego ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscribere non negligam.

Cuius me amori et benevolentiae fraternae ex animo commendo et felicissimam in longa et bona vale­tudine semper esse desidero.

Datae