Non dubium apud me fuit, quin haec controversia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae cum reverendissimo domino ⌊archiepiscopo Gneznensi⌋ intercessit de aequo et bono, omisso iuris strepitu, terminari debeat, tamen hanc opinionem meam plurimum confirmarunt litterae ipsius domini archiepiscopi et Dominationis Vestrae Reverendissimae ferme uno tempore mihi redditae, ex quihus perspexi iacta esse fundamenta et initium occasioni datum, ut amice de omnibus inter illas transigatur, quae res profecto fuisse(!) ... mihi auditu gratissima. Nam futurum inde spero, quod, si non prius, saltem synodi provincialis tempore totius causae controversia ad bonum finem reducetur.
In negotio religionis litteras scribi mandavit ad ⌊magistratum Gedanensem⌋ ⌊maiestas regia⌋, quibus illis mandat et committit, ut diligenter et cum summa vigilantia haeresis novae contagionem prohibeant et veterem reverenter servent et tueantur.
⌊Thurcorum⌋ copiae ingentes et apparatu bellico instructae non procul iam a finibus ⌊Austriae⌋ castra habere dicuntur, contra quas ⌊caesar⌋ cum ⌊rege Romanorum⌋ et aliis principibus Christianis magnum numerum militum se missuros pollicentur. Quorum tamen nullam partem hactenus coactam esse ex reverendo domino ⌊Ioanne Dantisco⌋, episcopo Culmensi, qui 1532-07-28⌊hodie1532-07-28⌋ ⌊huc⌋ salvus applicuit, intellexi. Cum tamen aliquid certi de rebus illis huc afferetur, ego ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscribere non negligam.
Cuius me amori et benevolentiae fraternae ex animo commendo et felicissimam in longa et bona valetudine semper esse desidero.